- FOLLIS
- I.FOLLISan a Graeco φάλλος, an a flatu, quia spiritu impletur; an quod Vett. follem pellem dicebant: quidquid enim ex corio factum est, ut impleatur, Follis dictum. Specialiter φύσα, φύςςα, πυρήνεμος ῥιπίς, cuius flatu fovent ignem Fabri. Cuiusmodi ignis exsuscitatores folles, inter alia Anacharsis Scythae inventa refert Ephorus, apud Strab. l. 7. p. 293. At illis ad parasitos deludendos abusus Heliogabalus legitur, apud Lamprid: qui eum vilioribus amicis folles pro accubitis stravisse, eosque reflasse, prandentibus illis, ita ut plerique sub mensis repente invenirentur prandentes, scribit, in Vita eius. De Organo, quod follibus inflatur, dicemus ubi de illa Musices parte, quae Organica dicitur. Alia vocis significata hîc infra.II.FOLLISantiquitus sacculus ad custodiendam pecuniam. Plaut. in Aulul. Act. 2. sc. 4. v. 23. Quin, cum it dormitum, follem obstringit ob gulam. Iuv. l. 5. Sat. 13. v. 61.———— Veterem cum tota aerugine follem.Et quidem grandiusculus: unde plus Plauto follitim ductitare, quam peratim. Inde pro ipsa pecunia coepit accipi: ut thesaurus et pro loco, qui capit, et pro eo, quod capit pretiosum. Et ad aes, ad argentum, ad aurum significandum adhibebatur: aes quidem in singulis nummis, argenti nummorum ἀθροίσματα, auri et materias ipsas seu libras. In aere et singulis numismatibus successit in locum veteris, et dupondii, et sestertii, postquam hic ex argento fieri desiit. Dupondius unciâ constans aeris, asses semiunciales valebat duos; Sestertius argenteus eiusdem generis quatrussis. Crevit interim pretium aeris, asse ad quadrantem redacto. Sic aes, quod prius dupondii fuerat, quatuor assibus suffecit, et prodiit Follis aere dupondii, pretio sestertii: Non tamen, ut quatuor sestertii, sic quatuor Folles, sed quinque faciebant denarium. Nam libra argenti centum denariis, quadringentis sestertiis aestimata, quingentis aequiparatur Follibus etc. Et tunc argentum ad aes fuit, ut 1. ad 41. Libra auri ad argentum decupla, ut quatuor milia sestertium, mille denarium, ita quinqueve milia efficiebat Follium sive assium viginti milia, quae librae aeris 416. cum excurrentibus octo follibus. Et sic erat aurum ad aes ut 1. ad 416. Itaqueve aureus Romanus, ut 25. denarios, centum sestertios, ita 125. habebat Folles; quod valuit ante Constantinum, et sub eo, usqueve ad Consulatum Anicii Paullini, et Ceionii Iuliani. Sexto suo Consulatu, i. e. ante quinquennium, veteranis ad instrumentum rusticum emendum dari 25. m. Follium constituerat, ut est in l. 3. Cod. Theod. de Veteranis: quae sunt 50. librae argenti, aeris librarum 2083. Eadem veteris argenti sunt vicena milia sestertium, quinque milia denarium; illa ipsa summa, quam proemerito Augustus Praetorianis post sedecim annorum stipendia decreverat, teste Dione: quum legionariis post 20. annorum militiam tantum tria milia denarium seu duodena milia nummum adsignasset. Sed id discrimen sustulit Constantinus etc. Vide Ioh. Frid. Gronov. de Pec. vet. l. 4. c. 16. Frat et Follis modus auri oblaticii, quod Senatores Principibus, ex instituto Constantini Mag. uti Zosimus habet, pendebant ex censu, locupletiores auri libras octo, mediocres quatuor, tenuiores duas. Si qui praebitiones corum implere non valerent, velut tenuissimos Senatorum, obligabat septem solidorum praestatio, ut loquuntur leges 4. et 12. Cod. Theod. l. 6. tit. 2. et l. 12. Cod eodem de proximis comit. dispos. et l. 2. Cod. Iustin. de Praetoribus. Heic ingemiscit Gronov. Heu me! magne Regum Senatus quo recidistis? Parum crat eripi vobis imperium, aerarium, provincias; nisi et tributarii fierctisillis quibus olim imperabatis, quorum provincias ornari vestrum erat beneficium, qui suâ confessione servire vobis debebant, et universis civibus sepe et plerumque etiam singulis: nisi e visceribus vestris saginaretur comitatus magnâ parte barbarus, barbarus miles, cousque donec et vos et ipsos, qui servitutem vestram quottidie vos pascere cogebant, et omnia sustulit. Hunc exitum habuit sinistra pietas civitatum cum toto orbe Romano communicantium, ut non provinciales civium honorem, sed cives et ipse Senatus stipendiorum vilitatem subirent. Demere tamen et iniuriam illis et sibi pudorem voluêre Arcadius et Honorius dicta l. 2. Sed sero, et postquam, quod Patribus relinquebatur, non ipsis, sed Alarico et Odoacro et horum pellitis satellitibus, condonabatur. Idem sub finem capitis. Tandem Epiphan. Follem κατα δηναρισμὸν describens, inquit: φόλλις, ὃ βαλλάντιον διπλοῦν δέ ἐςιν ὑπὸ δύο ἀργυρῶν καὶ ἥμισυ συγκείμενον, οἵ γίνονταισν´δηνάρια, i. e. Follis qui et sacculus, a duplicatione nominatur: duo namque sunt ac semis argentei, quis faciunt minutos denarios 250. Unde colligere est, diversa Follium fuisse genera. Vide eundem Gronov. Op. laudato, l. 2. c. 6. et supra: nec non quae infra dicemus in voce Phollis.III.FOLLISunum ex quatuor pilae apud Vett. generibus, quae omnia sub nomine Italicae sphaerae Cael. Aurelianum Medicum nonnulli complexum esse credunt. Erat autem pila magna ex aluta confecta, soloqueve vento repleta: quae, si maior erat, brachiis impellebatur, et simpliciter interdum Pila nuncupabatur, ut apud Nonium ex Varrone videre est. Sic Propert. l. 3. Eleg. 14. v. 5.Cum pila veloces fallit per brachia iactus.Interdum quoqueve velox, ut apud Horat. Serm. l. 2. Sat. 2. v. XI.—— seu pila velox.Molliter austerum studio fallente laborem,Seu te discus agit,Cuiusmodi pilae exercitationem licet videre in Gordiani III. Imp. nummis, quos Mercurial. in suo de Arte Gymn. l. 2. c. 5. depictos exhibet; unde conicere est, unumquemqueve lusorum propriam habuisse pilam, eumqueve ludum, in sacrisiciis Pythiis apud Apolloniatas, esse adhibitum, ut tum ex voce ΠΥΘΙΑ, tum ex palma, atqueve vasis sacrificio destinatis, celligitur. Cum vero minor erat, pugnis eiciebatur, atqueve Follis pugillaris, seu pugillatorius, vocabatur. Plaut. Rud. Act. 3. Sc. 4. v. 16.——— extemplo hercle ego te follem pugilatoriumFaciam.Sed et eandem hanc pilam nonnumquam folliculum quoqueve dictam, lgeimus apud Suet. Aug. c. 83. quem hoc pilae ludo valde delectatum memorat. Quomodo vero Mart. dixerit l. 4. Epigr. 19. ubi de Endrom.Plumea, seu laxis partiris pondera Follis.cum ex corio vento repleto pila haec consueretur et non pluma, ut omnes fere Latini Auctores uno ore fatentur, in abdito est: dici tamen potest, ob levitatem forte plumea pondera vocitasse; cuius levitatis gratiâ nequeve pueri, nequeve senes, alioqui imbecilles, inter ludendum, nimium defatigabantur. Quare Idem l. 14. Apoph. Epigr. 47. cuius epigraphe Follis.Ite procul Iuvenes, mitis mihi convenit aetas,Folle decet pueros ludere, folle senes.Hinc et lusui huic dicatus locus nullis lapidibus aut lateribus sternebatur, ne laberentur pedibus ludentes, et si forte lapsi essent, ex casu non paterentur damnum. Et propterea ex continuo terrae attritu pulvis excitabatur: quamquam etiam fieri potest, ut pavimento luderent, sed pulvere humili, et exiguo illud aspergeretur, ita ut resiliens non impediretur pila, et ludentium magis firmarentur pedes. In pulverulento namqueve solo hanc exercitationem fieri consuevisse, innuit Mart. l. 12. Epigr. 84. cuius Epigraphe de Menogene.Colliget et referet lapsum de pulvere follem,Et si iam lotus, iam soleatus erit.quod vide. Anvero ludus hic unus ex Graecorum fuerit ludis, dubium. Nonnulli pilam magnam Graecorum cum Folle Latinorum faciunt eandem: Alii corycum Graec. Latin. Follem fuisse dicunt: Aliqui Follem, pilam inanem, superius descriptam, efficiunt, de quibus omnibus vide Hieron. Mercurial. de Arte Gymnast. l. 2. c. 5. et l. 5. c. 4.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.